DIARIVM ROMANVM
воскресенье, 24 июня 2012 г.
четверг, 14 июня 2012 г.
Post scholas
Post
scholas, quamquam valde hilares sunt, valde esurimus.
Cito libros nostros in cubiculo relinquimus et in triclinium currimus. Primum
modo pocula et hyrneas cum aqua videmus. Decem momenta impatienter
expectamus. Postremo cubum portant.
Cibus semper varius est. Pasta caseo sparsa, "cus-cus", qui dicitur, cum oleribus, raviolli. Tam iucunde! Et iam ferculum secundum edimus.
Patatas cum tomaculis vel carnem cum
salata. Cum
pomma portant, iam saturi sumus. Eas lente edimus, loquimur et ridemus. Iam tam
crustula ientaculo, pastam prandio et carnem cena edere consuevimus ut nunc est
pars vitae nostrae.
среда, 13 июня 2012 г.
HELENA magistra narrat:
Omnia hic ad humanitatem colendam adest: scholae virorum doctissimorum utraque lingua loquentium, carmina latina modis musicis canentia, bibliotheca librorum optimorum plena, hortus iucundus.
Nos quattuor magistri magistraeque Rutheni scholis Aloisii solemus interesse. Ille doctissimus vir plane et perclare et non sine urbanitate Latine loquitur. Sermo eius facillima ad intelligendum est quamquam de rebus narrat multum intricatis: de philosophia, de theologia et de humanitate aevi Renascentiae.
Maxime igitur delector audiendo. Praesertim tamen gaudeo linguam latinam aptissimam esse non modo cogitationibus gravioribus sed etiam ludis et iocis hilaribus.
MVSEA
Nos difficille putabamus intellecturas esse argumentum latine. Sed lustratio Matthaei et Johannis erat facillima intellectu. Iam acriter quam ii de Sabinis raptis nemo nobis narravit. Mamma mia!
Mirum est, archeologos antiqua monumenta
restituere. Oportet multas horas et operas consumere, ut ex uno parvo fragmento
totam imaginem aut totum monumentum restitui possint.
Nunc volumus plura de hac re cognoscere.Anna et Zoe:
Ivimus
Romam cum Matthaeo et Johanne. Ii nos
per urbem duxerunt. Primum in basilica
antiqua fuimus. Narrationem discipulorum
Academiae et sonos lithurgiae audiebamus. Deinde in museo Civili et in termis
Diocletiani fuimus. Multas statuas marmoreas et inscriptiones Romanas et cypressos in horto videbamus.
Deinde
ad prandium ivimus. In popina Johannes
narrabat nobis se fuisse Moscoviae, nos autem Matthaeum grammaticam Ruthenam
docebamus. Deinde
in musea Capitolina venimus. Homines,
qui intellegebant nos Latine loqui, valde mirati sunt. Narrationem virtuosam
Matthaei de rapto feminarum Sabinarum audivimus. Signum Romae, etiam lupam
Capitolinam spectavimus. Deinde per vias
Romae ad Plateam Hispaniae ivimus.
Raedam longam nostram fere omisimus, nihilominus
feliciter cepimus. Spectabamus
campos per fenestras et cogitabamus de die iam praeterito.вторник, 12 июня 2012 г.
ANNA et ZOE de musica:
Vesperis post cenam canimus carminaLatina . In auditorio convenimus et primum
auidimus quomodo discipuli Academiae canunt. Magister eorum Eusebius
nobis sententiam carminum explicat et paulum narrat de his carminibus et de
auctoribus eorum. Textus carminum sunt poemata Horatii et Catulli. Deinde ipsi
canere incipimus. Eusebius nobis melodiam explicat, dat aliquibus instrumenta
musica et enarrat quomodo eis canere oportet. Ipse canit tibia et alter vir
cithara canit. Iam scimus et canere possumus tria carmina: «Lugete» Catulli, «Vivamus»
etiam Catulli et «Ad Phylidem» Horatii. At non possumus
canere tam optime quam discipuli Academiae.
Xenia , Alexandra, Alina:
Vesperis post cenam canimus carmina
Cum carmina Catulli et
Horatii ipsi legimus, rythmum melodiamque in iis non sentimus. Discipulis autem
Accademiae eadem canentibus, carmina antiqua viva videntur. Canat non solum in
Accademia, sed etiam fons quoque.
Подписаться на:
Сообщения (Atom)