среда, 6 июня 2012 г.


Nicetas:

Dies primum scholarum nostrarum… difficile intellectu et captu est… Sed sine ullo dubio mirabilis et valde animos excitans! Tot volo cognoscere quod se facturum esse in prima schola. Sed ecce dies ad finem suum advenit et iam fere te omnia scire sentis… Magister noster est optimus: bene linguam latinam docet et semper nos interrogat.









Veronica, Daria, Xenia:

Heri serenissimum mane Romanum erat. Interdiu discipulos Academiae cognovimus. Tum declinabamus et coniugabamus vocabula varia cum magistris nostris Ruthenicis, deinde autem togas induentes ipsi magistri discipulique Romani factae sumus. Etiam pasta sapida erat, quia eam diligentissime Ignatius praeparavit.




ANNA et ZOE:


Heri noster dies primus scholasticus fuit. Nos omnes paulum timebamus. In scholis primum discipulos Academiae cognovimus et nostra nomina pronuntiavimus. Discipuli Academiae valde iucundi et callidi sunt.
Ad diem secundum timere desivimus. In schola prima textum de Imperio Romano legimus, atque geographiam antiquam hodiernamque repetivimus. In schola secunda magister noster Matthaeus nobis grammaticam explicabat. In conclavi saliebat, in mensa sedebat et in pavimentum cadebat. Post scholam tertiam ludebamus petaso Latinу loquentes. Difficile fuit, sed nobis placuit.

Комментариев нет:

Отправить комментарий