четверг, 14 июня 2012 г.

Post scholas

Post scholas, quamquam valde hilares sunt, valde esurimus. Cito libros nostros in cubiculo relinquimus et in triclinium currimus. Primum modo pocula et hyrneas cum aqua videmus. Decem momenta impatienter expectamus.  Postremo cubum portant. Cibus semper varius est. Pasta caseo sparsa, "cus-cus", qui dicitur, cum oleribus, raviolli. Tam iucunde! Et iam ferculum secundum edimus. Patatas cum tomaculis vel carnem  cum salata. Cum pomma portant, iam saturi sumus. Eas lente edimus, loquimur et ridemus. Iam tam crustula ientaculo, pastam prandio et carnem cena edere consuevimus ut nunc est pars vitae nostrae.

среда, 13 июня 2012 г.

HELENA magistra narrat:


Iam fere duas hebdomadas mansimus hoc in loco iucundissimo qui nominari dugnus est vivae latinitatis verus paradisus. Careo tamen adhuc verbis ut gaudium meum describam non tantum quia pauper est sermo meus latinus, sed etiam quia tam maxima laetitia perfusa sum.

Omnia hic ad humanitatem colendam adest: scholae virorum doctissimorum utraque lingua loquentium, carmina latina modis musicis canentia, bibliotheca librorum optimorum plena, hortus iucundus.

Nos quattuor magistri magistraeque Rutheni scholis Aloisii solemus interesse. Ille doctissimus vir plane et perclare et non sine urbanitate Latine loquitur. Sermo eius facillima ad intelligendum est quamquam de rebus narrat multum intricatis: de philosophia, de theologia et de humanitate aevi Renascentiae.
Maxime igitur delector audiendo. Praesertim tamen gaudeo linguam latinam aptissimam esse non modo cogitationibus gravioribus sed etiam ludis et iocis hilaribus.


MVSEA

Xenia, Alexandra, Alina: 
Nos difficille putabamus intellecturas esse argumentum latine. Sed lustratio Matthaei et Johannis erat facillima intellectu. Iam acriter quam ii de Sabinis raptis nemo nobis narravit. Mamma mia!
Mirum est, archeologos antiqua monumenta restituere. Oportet multas horas et operas consumere, ut ex uno parvo fragmento totam imaginem aut totum monumentum restitui possint.
Nunc volumus plura de hac re cognoscere.



Anna et Zoe:


Ivimus Romam cum Matthaeo et Johanne.  Ii nos per urbem duxerunt.  Primum in basilica antiqua fuimus.  Narrationem discipulorum Academiae et sonos lithurgiae audiebamus. Deinde in museo Civili et in termis Diocletiani fuimus. Multas statuas marmoreas et inscriptiones Romanas  et cypressos in horto videbamus.
Deinde ad prandium ivimus.  In popina Johannes narrabat nobis se fuisse Moscoviae, nos autem Matthaeum grammaticam Ruthenam docebamus. Deinde  in musea Capitolina venimus.  Homines, qui intellegebant nos Latine loqui, valde mirati sunt. Narrationem virtuosam Matthaei de rapto feminarum Sabinarum audivimus. Signum Romae, etiam lupam Capitolinam spectavimus. Deinde per vias  Romae ad Plateam Hispaniae ivimus.
Raedam longam nostram fere omisimus, nihilominus feliciter cepimus. Spectabamus campos per fenestras et cogitabamus de die iam praeterito.






вторник, 12 июня 2012 г.

ANNA et ZOE de musica:

Vesperis post cenam canimus carmina Latina. In auditorio convenimus et primum auidimus quomodo discipuli Academiae canunt. Magister eorum Eusebius nobis sententiam carminum explicat et paulum narrat de his carminibus et de auctoribus eorum. Textus carminum sunt poemata Horatii et Catulli. Deinde ipsi canere incipimus. Eusebius nobis melodiam explicat, dat aliquibus instrumenta musica et enarrat quomodo eis canere oportet. Ipse canit tibia et alter vir cithara canit. Iam scimus et canere possumus tria carmina: «Lugete» Catulli, «Vivamus» etiam Catulli et «Ad Phylidem» Horatii. At non possumus canere tam optime quam discipuli Academiae.





Xenia, Alexandra, Alina:

Cum carmina Catulli et Horatii ipsi legimus, rythmum melodiamque in iis non sentimus. Discipulis autem Accademiae eadem canentibus, carmina antiqua viva videntur. Canat non solum in Accademia, sed etiam fons quoque.



четверг, 7 июня 2012 г.

среда, 6 июня 2012 г.


Nicetas:

Schola artis musicae... In conclave omnes intramus et sumimus libros ubi omnia carmina insunt. Deinde magister explanat nobis metra et rhythmum et quomodo canere tympanis, cithara et voce debeamus, et instrumenta musicae tenemus. Quasi musici optimi coepimus canere. Schola artis musicae est pulcherrima et magnificentissima!



Veronica, Daria, Xenia:

Vesperis cantamus cum discipulis Academiae. Fere quemque diem novum carmen discimus. Scimus iam "Vivamus, mea Lesbia" et "Lugete" Catulli poetae et "Ad Phyllidem" Horatii. Discipuli Academiae optime canunt, etiam cithara Hispanica, tibia, tympanis canere possunt et syntonari sunt. Nobis quoque instrumenta musica dantur et eis canimus. Nobis canere valde delectatur.

Nicetas:

Dies primum scholarum nostrarum… difficile intellectu et captu est… Sed sine ullo dubio mirabilis et valde animos excitans! Tot volo cognoscere quod se facturum esse in prima schola. Sed ecce dies ad finem suum advenit et iam fere te omnia scire sentis… Magister noster est optimus: bene linguam latinam docet et semper nos interrogat.









Veronica, Daria, Xenia:

Heri serenissimum mane Romanum erat. Interdiu discipulos Academiae cognovimus. Tum declinabamus et coniugabamus vocabula varia cum magistris nostris Ruthenicis, deinde autem togas induentes ipsi magistri discipulique Romani factae sumus. Etiam pasta sapida erat, quia eam diligentissime Ignatius praeparavit.




ANNA et ZOE:


Heri noster dies primus scholasticus fuit. Nos omnes paulum timebamus. In scholis primum discipulos Academiae cognovimus et nostra nomina pronuntiavimus. Discipuli Academiae valde iucundi et callidi sunt.
Ad diem secundum timere desivimus. In schola prima textum de Imperio Romano legimus, atque geographiam antiquam hodiernamque repetivimus. In schola secunda magister noster Matthaeus nobis grammaticam explicabat. In conclavi saliebat, in mensa sedebat et in pavimentum cadebat. Post scholam tertiam ludebamus petaso Latinу loquentes. Difficile fuit, sed nobis placuit.

Alina, Alexandra et Xenia:

Primum timebamus in Academiam advenire, quod putabamus discipulos Academiae malos esse et semper modo studere. Sed cum in Academia venissimus intelleximus omnes nobis optulari velle. Discipuli sunt boni, iucundi et etiam attletos. Ludunt pedifollium et canistriludium.
Propter discipulos Academiae volumus perseverare linguae latinae studendo et loquendo. Sed dum male loqui possumus.





вторник, 5 июня 2012 г.


NICETAS:

Roma – omnium urbium maxima et clarissima illustrissimaque est. In urbe Romae pulcherrimae domus antiquae, plurima monumenta et artis opera sunt. Colosseum, forum Romanum et templa varia in monte Palatino sita visitavimus. Mirabile est Colosseum conservatum esse in aetatibus...




ANNA, ZOE:

Die Solis Romae fuimus. Primum longe ducem nostram expectabamum et "contactum"-ludum Latine ludebamus. Cum ea advenisset in montem Palatinum ascendimus. Reliquia templorum antiquorum et domum principis aspiciebamus. Deinde in forum Romanum descendimus. Forum Romanum est speculum aut incarnatio rerum gestarum Romanorum. Etiam expositionem vitri Romani visitavimus. Tum placentis italicis (pizza quae dicitur a novis) esis Colosseum visitavimus. Dux nobis de certaminibus gladiatorum narravit. Postea unus quisque nostrum Colosseum oculis suis aspiciebat. In fine ambulationis Romanae nostrae ad templum Sancti ilius Clementis advenimus. Partem autem itineris ad Academiam pedibus per campos properabamus.





Nunc ut et pollicitus sum vobis narratio de ambulationis nostrae Romanae propono!


VERONICA, DARIA, XENIA (qui et PEREGRINA):

Die Solis Romae eramus. Illic pulcherrime ac optime ambulabamus, cum caeulum et calidissimum fuisset. Romae erat magnae turbae peregrinorum et et barbarorum. Visitavimus etiam Colosseum, locum ubi lapides illustris vetustatis sunt. Mox speramus magna cum impatientia nos Romam redituras esse.





XENIA, ALEXANDRA, ALINA:

Schola in nostra historiam rerum gestarum universalem atque artis discimus. Hoc anno monumentis Romae veteris studebamus, sed adhuc haec monumenta tantum in imaginibus vidimus. Idcirco valde volebamus Romam urbem visitare et omnia oculis nostris aspicere.
Die Solis quasi non multum - nihilominus magnum – vidimus: montem Palatinum, forum Romanum, Colosseum et Sancti Clementis Basilicam. Etiam reliquia Neronis domus aureae vidimus. Iterum Romam visitare volumus.












понедельник, 4 июня 2012 г.

Nullo modo de die Solis in urbe Romae gesto diu narrare poteram. Dies Solis nobis omnibus re vera mirificissumus fuit, nam Romae fuimus et vidimus multa quae tantum in somniis videre spectareque cupiebamus.
Imagines lucis ope confectas paulo post addiungem, nunc autem narrabo quae esse a nobis aspecta.
Ergo primum montam Palatinum ubi Roma aeterna orta est fere omnem perambulavimus, tum Forum illud Romanum aspeximus et postremo Colosseum clarissimum. Omnia vobis ostendo in imaginibus et discipuli ipsi, chartaculis eorum inventis, describent Romam diei Solis... Opperimini!

суббота, 2 июня 2012 г.

Amici carissimi, salvete!
Vivi sumus et felices. Romam die Saturni veneramus et Academiam incoluimus.


(hac in imagine discipulos nostros videre potestis, felices sunt et Romam ituri)

Heri Academiam cognoscebamus, ducibus discipulis Academiae; cecinimus carmen Catulli III, ludum "mimi" lusimus.





Hodie Romam petimus, nam locos illustrissimos et clarissimos historiae antiquitatis atque linguae latinae plenos oculis suis videre volumus. Ad vesperum in  Academiam reveniemus.

Hoc est natabulum sub pinu alta:



P.S. Illi canes Latine loqui sciunt:





четверг, 31 мая 2012 г.

Salvete, carissimae carissimique amicae atque amici!
Hoc in diario de rebus nostris in Roma illustri gestis scripturus sum. Vos etiam de vita vestra in Roma sripturos esse valde spero, nam qui praeter nos ipsos miracula Romana describere possit?
Cras vespere in aeroplanum ascenderimus et cito in Romam aeternam advolabimus!

Valete!