вторник, 12 июня 2012 г.

ANNA et ZOE de musica:

Vesperis post cenam canimus carmina Latina. In auditorio convenimus et primum auidimus quomodo discipuli Academiae canunt. Magister eorum Eusebius nobis sententiam carminum explicat et paulum narrat de his carminibus et de auctoribus eorum. Textus carminum sunt poemata Horatii et Catulli. Deinde ipsi canere incipimus. Eusebius nobis melodiam explicat, dat aliquibus instrumenta musica et enarrat quomodo eis canere oportet. Ipse canit tibia et alter vir cithara canit. Iam scimus et canere possumus tria carmina: «Lugete» Catulli, «Vivamus» etiam Catulli et «Ad Phylidem» Horatii. At non possumus canere tam optime quam discipuli Academiae.





Xenia, Alexandra, Alina:

Cum carmina Catulli et Horatii ipsi legimus, rythmum melodiamque in iis non sentimus. Discipulis autem Accademiae eadem canentibus, carmina antiqua viva videntur. Canat non solum in Accademia, sed etiam fons quoque.



Комментариев нет:

Отправить комментарий