среда, 13 июня 2012 г.

HELENA magistra narrat:


Iam fere duas hebdomadas mansimus hoc in loco iucundissimo qui nominari dugnus est vivae latinitatis verus paradisus. Careo tamen adhuc verbis ut gaudium meum describam non tantum quia pauper est sermo meus latinus, sed etiam quia tam maxima laetitia perfusa sum.

Omnia hic ad humanitatem colendam adest: scholae virorum doctissimorum utraque lingua loquentium, carmina latina modis musicis canentia, bibliotheca librorum optimorum plena, hortus iucundus.

Nos quattuor magistri magistraeque Rutheni scholis Aloisii solemus interesse. Ille doctissimus vir plane et perclare et non sine urbanitate Latine loquitur. Sermo eius facillima ad intelligendum est quamquam de rebus narrat multum intricatis: de philosophia, de theologia et de humanitate aevi Renascentiae.
Maxime igitur delector audiendo. Praesertim tamen gaudeo linguam latinam aptissimam esse non modo cogitationibus gravioribus sed etiam ludis et iocis hilaribus.


Комментариев нет:

Отправить комментарий