среда, 6 июня 2012 г.


Nicetas:

Schola artis musicae... In conclave omnes intramus et sumimus libros ubi omnia carmina insunt. Deinde magister explanat nobis metra et rhythmum et quomodo canere tympanis, cithara et voce debeamus, et instrumenta musicae tenemus. Quasi musici optimi coepimus canere. Schola artis musicae est pulcherrima et magnificentissima!



Veronica, Daria, Xenia:

Vesperis cantamus cum discipulis Academiae. Fere quemque diem novum carmen discimus. Scimus iam "Vivamus, mea Lesbia" et "Lugete" Catulli poetae et "Ad Phyllidem" Horatii. Discipuli Academiae optime canunt, etiam cithara Hispanica, tibia, tympanis canere possunt et syntonari sunt. Nobis quoque instrumenta musica dantur et eis canimus. Nobis canere valde delectatur.

Комментариев нет:

Отправить комментарий