суббота, 2 июня 2012 г.

Amici carissimi, salvete!
Vivi sumus et felices. Romam die Saturni veneramus et Academiam incoluimus.


(hac in imagine discipulos nostros videre potestis, felices sunt et Romam ituri)

Heri Academiam cognoscebamus, ducibus discipulis Academiae; cecinimus carmen Catulli III, ludum "mimi" lusimus.





Hodie Romam petimus, nam locos illustrissimos et clarissimos historiae antiquitatis atque linguae latinae plenos oculis suis videre volumus. Ad vesperum in  Academiam reveniemus.

Hoc est natabulum sub pinu alta:



P.S. Illi canes Latine loqui sciunt:





Комментариев нет:

Отправить комментарий